PIUS II

PIUS II
PIUS II.
prius Aeneas Sylvius Bartholomaeus Piccolominaeus, Senensis. Mater eius Victoria de Fortiguetra parituram se filium mitratum somnians, id in familiae ignominiam fore interpretata est, cum in degradatione Clericorum mitra chartacea illis imponi soleat: Aliud Fata voluêre. Cum cura educatus, ad studia animum applicuit, ingeniô et eruditione inclitus. Aetatis an. 26. in Concilio Basiliensi, a Secretis fuit Dominico primum Capranico Cardinali, dein aliis quoque Praesulibus, inprimis Cardinali Albergato, a quo in Scotiam missus est, Redux a Concilio Referendarii, Abbreviatoris, Cancellarii, et Agentis Generalis muneribus auctus, Argentinae, Francofurti, Constantiae, in Sabaudia et Rhaetia, res eius curavit: Praepositus hinc Ecclesiae Cellegialis S. Laurentii, quae Mediolani est, factus. Interim plurima edidit opera, in quibus, quam honeste de Concilio senserit, satis ostendit: Eugeniô IV. pro meritis passim notatô. Secretarius dein Felicis V. et Friderici postmodum III. Imperatoris, ab hoc Poeticâ laurô donatus est, variis legationibus Romae, Mediolani, Neapoli, in Bohemia etc. defunctus. A Nicolao V. post haec magnis negotiis in Austria, Hungaria, Moravia, Bohemia et Silesia adhibitus, iam Episcopus Senensis, Ratisbonae et Francofurti in Comitiis, de bello Sacro, praeclare disseruit. A Calixto III. Cardinalis creatus, A. C. 1456. ei tandem successit, A. C. 1458. Pii II. nomine sumptô. Tum statim ad Christianos Principes contra Turcas uniendos animum applicuit, Conciliô Mantuam indictô, A. C. 1459. postquam Ferdinando fil. notho Alphonsi; contra familiam Andegavensem, regnum Neapolitanum, confirmâsset: unde Bellum. Ecclesiae hostibus pro virili obnixus, variis terris auxit dominium. In difficilimis etiam rebus intrepidus; animô in sacrum bellum tam promptô fuit, ut ipsemet copiarum, quas iam paratas habuerat, Dux esse voluerit. Sed dum Anconâ solvere parat, morte praeventus, obiit A. C. 1464. aetat 58. Sedis 6. Opera eius Basileae edita, A. C. 1571. in quibus quod Pontifex quaedam retractâsset, scommate notatus est: Quod Aeneas probavit, Pius damnavit. Non dubitant eruditi, quin et ipse auctor sit Commen tariorum, qui sub nomine Iohan. Gobelini Personae, qui ei a secretis erat, prodterunt. Vide Ioh. A. retinum, Voss. l. 3. de Hist. Lat. c. 7. Onuphrium, Ciacconium, Lud. Iacob. in Bibl. Pontif. Ioh. Antonium Campenum in eius vita: hancque in frontispicio operum eius etc. Crebro in ore Pontifex hic habuit: Sacerdotibus magnâ ratione ereptas nuptias, maiori restit vendas videri. Ioh. Baleus in vita eius. Successit Paulus II.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Pius X. — Pius X. Pius X., (Giuseppe Melchiorre Sarto; * 2. Juni 1835 in Riese, Lombardo Venetien; † 20. August 1914 in Rom) war von 1903 bis 1914 Papst der römisch katholischen Kirche und wurde von Pius XII. 1954 heiliggesprochen. Pius X …   Deutsch Wikipedia

  • Pius — Pius,   Päpste:    1) Pius I. (140 154/155 ?); nach dem Murator. Fragment ein Bruder des Hermas. Während seines Pontifikats wirkten in Rom der Theologe Marcion, der Philosoph Justin und der Gnostiker Valentin (* um 100, ✝ um 160). Heiliger (Tag:… …   Universal-Lexikon

  • Pius — ist ein männlicher Vorname, der aus dem Lateinischen kommt und der Fromme (Gottesfürchtige) bedeutet. Der Name wird nur sehr selten im deutschen Sprachraum vergeben und dann oft in katholischen Familien. Die weibliche Form ist Pia, die… …   Deutsch Wikipedia

  • Pius IX —     Pope Pius IX     † Catholic Encyclopedia ► Pope Pius IX     (GIOVANNI MARIA MASTAI FERRETTI).     Pope from 1846 78; born at Sinigaglia, 13 May, 1792; died in Rome, 7 February, 1878 …   Catholic encyclopedia

  • Pius — is a male name, from the Latin word pius , the meaning of which is similar to the English pious from piety , meaning a desire and willingness to perform religious duties. The name is most commonly associated with popes, twelve of whom (including… …   Wikipedia

  • Pius IX. — Pius IX. Pius IX. (* 13. Mai 1792 in Senigallia (Kirchenstaat) als Grafensohn Giovanni Maria Mastai Ferretti; † 7. Februar 1878 in Rom) war Papst von 1846 bis 1878. In sein Pontifikat − mit 31 Jahren und 8 Monaten das längste in der römisch katho …   Deutsch Wikipedia

  • Pius V. — Pius V. in einer Darstellung von El Greco Wappen von Papst Pius V., mode …   Deutsch Wikipedia

  • Pius XI. — Pius XI., 1930 Pius XI. (* 31. Mai 1857 in Desio (Lombardei); † 10. Februar 1939 in Rom) – bürgerlicher Name Achille Ambrogio Damiano Ratti – war Papst von 1922 bis 1939. Pius XI. widmete sich nach Leo XIII. der Soziallehre und pr …   Deutsch Wikipedia

  • Pius X —     Pope Pius X     † Catholic Encyclopedia ► Pope Pius X     (Giuseppe Melchiorre Sarto).     Born 2 June, 1835, at Riese, Province of Treviso, in Venice. His parents were Giovanni Battista Sarto and Margarita (née Sanson); the former, a postman …   Catholic encyclopedia

  • Pius — [pī′əs] 1. Pius II (born Enea Silvio de Piccolomini) 1405 64; pope (1458 64) 2. Pius VII (born Luigi Barnaba Chiaramonti) 1742 1823; pope (1800 23) 3. Pius IX (born Giovanni Maria Mastai Ferretti) 1792 1878; pope (1846 78) 4 …   Universalium

  • Pius VI —     Pope Pius VI     † Catholic Encyclopedia ► Pope Pius VI     (GIOVANNI ANGELICO BRASCHI).     Born at Cesena, 27 December, 1717; elected 15 February, 1775; died at Valence, France, 29 Aug., 1799. He was of a noble but impoverished family, and… …   Catholic encyclopedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”